‘Dēsine Tȳdīdēn vultūque et murmure nōbīs
ostentāre meum: pars est sua laudis in illō!
nec tū, cum sociā clipeum prō classe tenēbās,
sōlus erās: tibi turba comes, mihi contigit ūnus.
quī nisi pugnācem scīret sapiente minōrem
esse nec indomitae dēbērī praemia dextrae,
ipse quoque haec peteret; peteret moderātior Aiāx
Eurypylusque ferōx clāroque Andraemone nātus
nec minus Īdomeneus patriāque creātus eādem
Mērionēs, peteret majōris frāter Atrīdae:
quippe manū fortēs nec sunt tibi Mārte secundi,
cōnsiliīs cessēre meīs. tibi dextera bellō
ūtilis, ingenium est, quod eget moderāmine nostrō;
tū vīrēs sine mente geris, mihi cūra futūrī;
tū pugnāre potes, pugnandī tempora mēcum
ēligit Atrīdēs; tū tantum corpore prōdes,
nōs animō; quantōque ratem quī temperat, anteit
rēmigis officium, quantō dux mīlite major,
tantum ego tē superō. nec nōn in corpore nostrō
pectora sunt potiōra manū: vigor omnis in illīs.
'At vōs, o procerēs, vigilī date praemia vestrō,
prōque tot annōrum cūrā, quibus ānxius ēgī,
hunc titulum meritīs pēnsandum reddite nostrīs:
jam labor in fīne est; obstantia fāta remōvī
altaque posse capī faciendō Pergama, cēpī.
per spēs nunc sociās cāsūraque moenia Trōum
perque deōs ōrō, quōs hostī nūper adēmī,
per sīquid superest, quod sit sapienter agendum,
sīquid adhūc audāx ex praecipitīque petendum est,
sī Trōjae fātīs aliquid restāre putātis,
este meī memorēs! aut sī mihi nōn datis arma,
huic date!' et ostendit signum fātāle Minervae.
Mōta manus procerum est, et quid fācundia posset,
rē patuit, fortisque virī tulit arma disertus.
Hectora quī sōlus, quī ferrum ignēsque Jovemque
sustinuit totiēns, ūnam nōn sustinet īram,
invictumque virum vīcit dolor: arripit ēnsem
et 'meus hic certē est! an et hunc sibi poscit Ulixēs?
hōc' ait 'ūtendum est in mē mihi, quīque cruōre
saepe Phrygum maduit, dominī nunc caede madēbit,
nē quisquam Aiācem possit superāre nisi Aiāx.'
dīxit et in pectus tum dēmum vulnera passum,
quā patuit ferrum, lētālem condidit ēnsem.
nec valuēre manūs īnfīxum ēdūcere tēlum:
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellūs
purpureum viridī genuit dē caespite florem,
quī prius Oebaliō fuerat dē vulnere nātus;
littera commūnis mediīs puerōque virōque
īnscrīpta est foliīs, haec nōminis, illa querellae.